- PAULINUS Nolanus Episcopus
- PAULINUS Nolanus Episcopusadeo misericors fuit, ut cum in captivis redimendis omnes fortunas suas effudisset, filium viduae mulieris, corpore suô in eius vicem servituti addictô, redemerit, Diaconus. Natus erat Burdigalee, vel in agro eius, discipulus et amicus Ausonii. Vide hunc epigr. 24. quod Paulinus gratus agnovit, illius Carmini sic respondens:Tibi disciplinas, dignitatem, literas,Linguae et famae decus,Provestus, altus, institutus debeo, etc.Dein Consul Romae factus, A. C. 375. postea a Delphino, Episcope Burdigalensi, baptismum accepit, atque in solitudinem cum Thebasia, vel Teresia uxore se subduxit: quod cum Ausonius non probaret, causâ huius mutationis, vel in atram Paulini bilem, vel in Uxoris pellaciam reiectâ, ep. 23. v. 30.Si prodi Pauline, inquit, times, nostraque vererisCrimen amicitiae, Tanaquil tua nesciat istud.Cui iterum Paulinus:——— Nec Tanaquil mihi, sed Lucretia Coniux.Post haec, in Italiam profectus, sub Ambrosio, in S. Scriptura et omnifariâ virtute accuratius edoctus, Nolae dein Episcopus factus est. A Vandalis postmodum in Africam abstractos, rediit Nolam, ibique obiit, A. C. 431. aetar. 78. Scripsit Epistolas et Poemata; quae edidit Heribertus Rosveidus, Iesuita, a. c. 1622. cum notis variorum. Vide Ambros. Augustin. Hierom. Gregor. Eucher. Cassiodor. etc. Item Auson. in Epist. Idacium et Prosper. in Chron. Sulpic. Seu. Hist. l. 2. Gennad Catal. c. 48. Sigebert. c. 14. Barthium Advers. l. 60. Scaliger. Voss. Baronium, Gabrielem Urbaeum, Chron. Burdigal. etc. Nic. Lloydius. Primus hic usum Imaginum Historicarum in templis invenisse legitur, reiecturm etiam tum a Basilio, Cyrillo, Augustino, Chrysostomo, Epiphanio, etc. Mart. Chemninitius de Imaginibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.